234            k TESTAMENTS ENREGISTRÉS AU PARLEMENT DE PARIS           (474)
celebrabitur una missa cotidie de Requiem pro me et uxore et pro om­nibus defunctis, et volo quod domus mea Parisius vendatur in casu quo uxor mea post obitutn meum non manebit Parisius, et in casu quo volueiït manere, quod post mortem suam vendatur pro adimplendo omnia supradicta.
Hujus autem mei testamenti seu ultime voluntatis executores no-mino, deputo et ordino reverendum in Christo patrem et dominum, dominum Johannem de Boisiaco, Ambianensem episcopum, fratrem raeum predictum, conjugem meam, Mariam de Cramailles, magistros Johannem Chanteprime, consiliarium regis in suo Parlamento, et Johan­nem Puy canonicum et precentorem Ambianensem, et in casu quo liberi mei, quod absit, et liberi îiberorum sine liberis morerentur, offi­ciales Lugdunensem et Ambianensem et decanos ecclesiarum Lugdu­nensis et Ambianensis qui erunt pro tempore, executores m eos nomino, eligo et deputo, alios executores supra scriptos nullathenus revocando. Quibus executoribus meis et eorum euEibet sub forma predicta ego ex nunc trado et in ipsos transfero possessionem omnium bonorum meorum predictorura mobilium et immobilium, ipsisque do plenariam potestatem et mandatum spéciale premissa omnia et singula exe-quendi et adimplendi, petendique et exigendi omnia débita que michi, die obitus mei, debebuntur secundum tamen formam superius annota-tam, pro meque agendi meque et execuciones meas defendendi, om~ niaque et singula faciendi, tractandi et administrandi que ego face-rem et facere possem, si personaliter intéressent; voloque ut hec mea presens voluntas seu ordinacio valeat jure testamenti, codicillorum seu ultime voluntatis, aut alio modo meliori quo poterît,tam déconsuetu-dine quam de jure, omniaque testamenta per me ordinata seu condita per istud presens seu per hane présentera meam voluntatem ultimam revoco et adnullo. Presens autem testamentum meum seu .banc ulti­mam voluntatem venerabiïis curie Parlamenti regis protectioni et tui-cioni suppono etsubmitto, vosque notarios invoco testes in testimo-nium premissorum.
En tesmoing de ce, nous, à la relacion des diz notaires, avons mis